Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/240

E Wikisource
Haec pagina emendata est
239
astronomica, optica, physica

aliis nostrae urbis locis, aves, quae in Fesulano monte positae erant et evolabant, et vidisse et earum distinxisse speciem et numerum. Nam supremus ille bonarum artium omniumque scientiarum pater omnes artifices et sapientissimos viros fovit et aluit: testes innumerae bibliothecae conditae; testes innumerabiles eximiorum in omni genere scientiarum virorum, qui aevo suo frequentissimi extiterunt, nomini suo dicatae memoriae; testis organorum et instrumentorum admirabilium immensa et lauta supellex, qua nominis immortalitatem sibi comparavit admirabilem, unde his organis instructus, admiranda patravit. Ex quibus historiarum monumentis elicitur, perspicilli inventum multis abhinc saeculis viguisse, perque posteros propagatum, tandem ad nos pervenisse. At mirabitur forsan, quod huius perspicilli fabrica a nemine unquam, praeterquam a laudato Porta, tradita fuerit, et illius usus ab opticis nusquam, praeterquam ab ipso, explicatus, isque ab eo obscuris verborum ambagibus involutus. Verum huic dubitationi in promptu ratio est facillima: ne tantum inventum vulgo innotesceret, neve per omnium mortalium manus diffunderetur, quapropter ut vile et neglectum negligeretur; ne vulgus imperitum ab operationis et usus difficultate perterritum, χαλεπὰ τὰ καλά non considerans, eos ludibrio habuisset. Nam labor magnus, qui in usu, operatione et exportatione consistit, omnem utilitatem et necessitatem adimere videtur; hinc, uti cauti et sapientes viri, fabricam talis instrumenti non aperierunt, ne prophanis sacra abditissima et recondita mysteria patefacerent; quamobrem litterarum monumentis rationem conficiendi et usum non consignarunt. Etsi enim speculis concavis sphaericisque pilis vitreis vel cristallinis ignem accendi posse demonstrarunt, non tamen fabricam et contextum addiderunt[§ 1]: quia vero huius instrumenti nulla specialis demonstratio requiritur, utpote quae demonstrationibus solis et praeceptis refractionis innititur, quae in visione refracta abunde tractantur, iis contenti fuerunt.

Ad haec vera credenda adducor, quia magnopere doctissimae antiquitati addictus existo, quae talem apud me auctoritatem obtinuit, ut, quidquid novi et inauditi habeamus, id eam non latuisse rear. Nam antiqui (pace tamen hoc doctissimorum virorum nostro aevo vigentium, nec animo aliquid eorum famae et laudi detrahendi dictum sit) perfectiores scientias habuerunt, et faciliori methodo comprehensas; unde neotericis doctiores arguo: testis medicina Thessalica perfectior Galenica; musica vetustissima Graecorum perfectior nostra, cum, mutato Dorico in Phrygium Lydiumve cantum, vel e contrario, varii hominum affectus sequerentur. Rhetor nullus quempiam mortalium encomio mortis ad violentas sibi manus inferendas traducere posset, ut de antiquis rhetoribus memoriae consignatum habemus. Quis in geometria novus Euclides recognoscitur? In mechanicis vero an novus unquam Archimedes extiturus est? Hinc etiam adducor, quia quae de novis inventis etiam iam habemus, multis abhinc annis elapsis viguisse et exti-
Lapsus in citando: <ref> tags exist for a group named "§", but no corresponding <references group="§"/> tag was found