2. Pomponius lib. singulari Enchiridii.
De origine et progresso juris. Necessarium itaque nobis videtur ipsius juris originem, atque processum demonstrare.
De manu regia §. 1. Et quidem initio civitatis nostræ populus sine lege certa, sine jure certo primum agere instituit, omniaque manu a regibus gubernabantur.
De legibus regiis §. 2. Postea aucta ad aliquem modum civitate, ipsum Romulum traditur populum in triginta partes divisisse, quas partes curias appellavit : propterea quod tunc reipublicæ curam per sententias partium earum expediebat. Et ita leges quasdam et ipse curiatas ad populum tulit. Tulerunt et sequentes reges : quæ omnes conscriptæ exstant in libro Sexti Papirii : qui fuit illis temporibus, quibus Superbus Demarati Corinthii filius, ex principalibus viris. Is liber, ut diximus, appellatur jus civile Papirianum : non quia Papirius de suo quicquam ibi adjecit, sed quod leges sine ordine latas in unum composuit.
De jure incerto et consuetudine §. 3. Exactis deinde regibus lege Tribunicia, omnes leges hæ exoleverunt ; iterumque cœpit populus Romanus incerto magis jure, et consuetudine ali, quam per latam legem ; idque prope viginti annis passus est.
De legibus duodecim tabularum. §. 4. Postea ne diutius hoc fieret, placuit publica auctoritate decem constitui viros, per quos peterentur leges a græcis civitatibus, et civitas fundaretur legibus : quas in tabulas eboreas perscriptas pro rostris composuerunt, ut possent leges apertius percipi: datumque est eis jus eo anno in civitate summum, uti leges et corrigerent, si opus esset, et interpretarentur neque provocatio ab eis, sicut a reliquis magistratibus fieret. Qui ipsi animadverterunt aliquid deesse istis primis legibus ideoque sequenti anno alias duas ad easdem tabulas adjecerunt: et ita ex accedentia appellatæ sunt leges duodecim tabularum : quarum ferendarum auctorem fuisse decemviris Hermodorum quendam Ephesium, exulantem in Italia, quidam rettulerunt.
De disputatione fori. §. 5. His legibus latis, cœpit, ut naturaliter evenire solet, ut interpretatio desideraret prudentium auctoritate, necessariam esse disputationem fori. Hæc disputatio