putatio, et hoc jus, quod sine scripto venit, compositum à prudentibus, propria parte aliqua non appellatur, ut cæteræ partes juris suis nominibus desiguantur, ilatis propriis nominibus cæteris partibus : sed communi nomine appellatur jus civile.
De legis actionibus§. 6. Deinde ex his legibus eodem tempore fere actiones compositæ sunt, quibus inter se homines disceptarent: quas actiones ne populus prout vellet institueret, certas solemnesque esse voluerunt: et appellatur hæc pars juris legis actiones, id est legitimæ actiones. Et ita eodem pene tempore tria hæc jura nata sunt: leges duodecim tabularum : ex his fluere cœpit jus civile, ex iisdem legis actiones compositæ sunt. Omnium tamen harum et interpretandis scientia et actiones apud collegium pontificum erant : ex quibus constituebatur, quis quoquo anno præesset privatis : et fere populus annis prope centum hac consuetudine usus est.
De jure civili Flaviano§. 7. Postea cum Appius Claudius proposuisset et ad formam redegisset has actiones : Gnæus Flavius scriba ejus, libertini filius, subreptum librum populo tradidit : et adeo gratum fuit id munus populo, ut tribunus plebis fieret, et senator et ædilis curulis. Hic liber, qui actiones continet, appellatur jus civile Flavianum : sicut ille, jus civile Papirianum : nam nec Gnæus Flavius de suo quicquam adjecit libro. Augescente civitate, quia deerant quædam genera agendi, non post multum temporis spatium Sextus Ælius alias actiones composuit et librum populo dedit, qui appellatur jus Ælianum.
De plebiscitis§. 8. Deinde cum esset in civitate lex duodecim tabularum, et jus civile, essent et legis actiones, evenit, ut plebs in discordiam cum patribus perveniret, et secederet, sibique jura constitueret ; quæ jura, plebiscita vocantur. Mox cum revocata est plebs, qui multæ discordiæ nascebantur de his plebiscitis, pro legibus placuit et ea observari, lege Hortensia: et ita factum est, ut inter plebiscita, et legem, species constituendi interesset : potestas antem eadem esset.
De senatusconsultis§. 9. Deinde, quia difficile plebs convenire cœpit, populus certe multo difficilius in tanta turba hominum : necessitas