ipsa curam reipublicæ ad senatum deduxit. Ita cœpit senatus se interponere et quidquid constituisset, observabatur : idque jus appellabatur senatus consultum.
De jure honorario.§. 10. Eodem tempore et magistratus jura reddebant : et ut scirent cives, quod jus de quaque re quisque dicturus esset, seque præmuniret, edicta proponebant. Quæ edicta prætorum jus honorarium constituerunt: honorarium dicitur, quod ab honore prætoris venerat.
De constitutionibus.§. 11. Novissime, sicut ad pauciores juris constituendi vias transisse ipsis rebus dictantibus videbatur, per partes evenit, ut necesse esset reipublicæ per unum consuli : nam senatus non perinde omnes provincias probe gerere poterat. Igitur constituto principe, datum est ei jus, ut quod constituisset, ratum esset.
Epilogus.§. 12. Ita in civitate nostra, aut jure, id est, lege constituitur: aut est proprium jus civile, quod sine scripto in sola prudentium interpretatione consistit: aut sunt legis actiones, quæ formam agendi continent : aut plebiscitum, quod sine auctoritate patrum est constitutum : aut est magistratuum edictum, unde jus honorarium nascitur: aut senatusconsultum, quod solum senatu constituente inducitur sine lege : aut est principalis constitutio, id est, ut quod ipse princeps constituit, pro lege servetur.
Transitio ad secundam partem tituli, et sic.§. 13. Post originem juris, et processum cognitum, consequens est, ut de magistratuum nominibus et origine cognoscamus : quia, ut exposuimus, per eos qui juri dicundo præsunt, effectus rei accipitur : quantum est enim jus in civitate esse, nisi sint, qui jura regere possint ? Post hoc deinde de auctorum successione dicemus : quod constare non potest jus, nisi sit aliquis jurisperitus, per quem possit quotidie in melius produci.
De regibus§. 14. Quod ad magistratus attinet, initio civitatis hujus constat, reges omnem potestatem habuisse.
De tribunis celerum§. 15. Isdem temporibus et tribunum celerum fuisse constat. Is autem erat qui equitibus præerat, et veluti secundum locum a regibus optinebat : quo in numero fuit Junius Brutus, qui auctor fuit regis ejiciendi.