Jump to content

Pagina:Les cinquante livres du Digeste ou des Pandectes de l'Empereur Justinien, Tome 1, trad Hulot, 1805.pdf/93

E Wikisource
Haec pagina emendata est

legislatoris, sed etiam tacito consensu omnium per desuetudinem abrogentur.


33. Ulpianus lib. 1 de OFfficio proconsulis.

Diuturna consuetudo pro iure et lege in his quae non ex scripto descendunt observari solet.


34. Idem lib. 4 de Officio proconsulis

Cum de consuetudine civitatis vel provinciæ confidere quis videtur, primum quidem illud explorandum arbitror, an etiam contradictio aliquando judicio consuetudo firmata sit.


35. Hermogenianus lib. 1 juris Epitomarum

Sed et ea, quae longa consuetudine comprobata sunt ac per annos plurimos observata, velut tacita civium conventio non minus quam ea quae scripta sunt jura, servantur.


36. Paulus lib. 7 ad Sabinum.

Immo magnæ auctoritatis hoc ius habetur, quod in tantum probatum est, ut non fuerit necesse scripto id comprehendere.


37. Paulus lib. 1 Quæstionum

Si de interpretatione legis quaeratur, in primis inspiciendum est, quo iure civitas retro in eiusmodi casibus usa fuisset: optima enim est legum interpres consuetudo.


38. Callistratus lib. 1 Quæstionum

Nam imperator noster Severus rescripsit, in ambiguitatibus quæ ex legibus proficiscuntur, consuetudinem, aut rerum perpetuo similiter judicatarum auctoritatem vim legis optinere debere.


39. Celsus lib. 23 Digestorum

Quod non ratione introductum, sed errore primum, deinde consuetudine optentum est, in aliis similibus non optinet.


40. Modestinus lib. 1 Regularum

Ergo omne ius aut consensus fecit aut necessitas constituit aut firmavit consuetudo.