Pagina:Lex Anglorum et Werinorum hoc est Thoringorum.djvu/20

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fuit in emendando quaedam difficultas


VII. Si nec filium, nec filiam habuerit; sororem uero habuerit, sorori pecuniam et mancipia; proximo uero paterni generis terram relinquat.

VIII. Usque ad quintam generationem paterna generatio succedat, post quintam autem filia ex toto, siue de patris siue matris parte in hereditatem succedat, et tunc demum hereditas ad fusum a lancea trauseat.