Pagina:Lex Salica (1906).pdf/100

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina emendata et bis lecta est
98
LEX SALICA.


filiis suis post obitum matris sine ullum consorcium sibi vendicent ac defendant. De qua dotem mater nec vendere nec donare praesummat. Certe si mulier de anteriore marito filios non habuerit et cum dote sua ad alias nuptias ambulare voluerit, [sicut][a] supe­rius diximus achasium donet. Et sic postea scamno cooperiat et lecto cum lectaria ornet686, et ante IX testes perentibus defuncti[b] invitat et dicat: omnis mihi testes scitis[c] quia et achasium[d] dedi ut pacem habeam parentum et lectum stratum et lectaria condigna et scamno coperto et cathedras quae de casa patris mei exhibui hic dimitto. Et hoc liceat cum duas partes dotis sui alio se dare marito. Si vero istud non fecerit, duas partes dotis perdat et insuper fisco solidos LXIII culpabilis iudicetur. De[e]687 puellas militurias vel litas haec lex medietate servetur[e].

8. De viris qui alias ducunt uxores.

§ 1. Si quis uxorem amiserit et aliam habere voluerit, dotem quem primarie uxorem dedit[f] secunda ei donare[g] non licet. Sic tamen adhuc filii parvoli sunt usque ad perfectam aetatem res[h] uxores anteriores vel dotis caute[i] liceat iudicare, sic vero de has nec ven­dere nec donare praesummat.

§ 2. Si vero de anteriorem uxorem filios non habuerit, parentes qui proximiores sunt mulieris defuncti duas partes dotis recoligant et duos lectaria demittant, dua scamna coperta. duo cathedras. Quod si istud non fecerint[k], tertia sola de dote recoligant, tamen si per adfatimus688 antea non cromaverint689.