Pagina:Lex Salica (1906).pdf/101

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
99
LEX SALICA.


9. De hominem inter duas villas occisum.

§ 1. Sicut adsolet690[a] homo iuxta villa691[b] aut inter duas villas proximas sibi[c] vicinas fuerit interfectus, ut homicida illa non appareat, sic debet iudex, hoc est comis aut grafio, ad loco accedere et ibi cornu sonare debet. Et[d] si non venerit qui corpus cognoscat[e], tunc vicini693 illi in quorum campo vel exitum694 corpus inventum est debet[f] facere bargo695 V pedes in altum et presentia iudicis levare696 corpus. Et debet iudex nuntiare et dicere: homo iste in ve­stro agro vel in vestibulum est occisus; contestor[g] ut usque septem noctes non reponatur[h], et de homicidium istud vos admallo[i] ut in mallo proximo veniatis et vobis de lege dicatur quod observare debe­atis. Tunc vicini illi quibus nunciatur a iudice[k] ante XL noctes qui meliores697 sunt cum sexaginos quinos[l] se exuant[m] quod nec occidissent nec sciant699 qui occidissent. Minoflidis vero[n] quinos dinos iuratores donent[o], qui, ut superius diximus, id est qui iurant. Si istud ante XL noctes non fecerint, [noverint[p] se personam mortui requirenti legibus satisfacere][p]. Si vero iurant quod superius diximus et se per[q] sacramentum idoniaverint, nulla conpositio eis requiratur.