Pagina:Lex Salica (1906).pdf/102

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
100
LEX SALICA.


10. De pignoribus700.

§ 1. Si quis debitorem suum per ignorantiam[a] sine iudice pignoraverit, antequam ei nesti canthe chigio701, hoc[b] est accusante[b], et debitum perdat[c] et insuper[d], si male pignoravit, cum lege[c] conponat, hoc est capitale[e] reddat et solidos XV culpabilis iudicetur.

11. De muliere cesa vel excapilata702.

§ 1. Si quis [mulierem][f] excapillaverit ut ei abonnis[g] ad terra cadat, solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 2. Si vero vittam[h] suam solverit ut capilli in scapulam suam tangant, XXX solidos culpabilis iudicetur.

§ 3.703 Si servus mulierem ingenuam percusserit aut excapillaverit, aut manum perdat aut solidos V reddat.

§ 4. Si quis mulierem ingenuam prignantem in ventre aut in renis percusserit pugno aut calcem et ei pecus non excuciat, et illa propter hoc gravata fuerit quasi usque ad mortem, CC704 solidos cul­pabilis iudicetur.

§ 5.705 Si quis vero pecus mortuum excusserit, et ipsa evase­rit, DC solidos culpabilis iudicetur.

§ 6. Si vero ipsa mulier propterea mortua fuerit, DCCCC706 so­lidos culpabilis iudicetur.

§ 7. Si vero mulier[i] qui mortua est pro aliqua causa in ver­bum regis707 missa est, MCC solidos culpabilis iudicetur.

§ 8. Si vero infans puella est qui excutetur, MMCCCC[k]708 so­lidos conponat.