Pagina:Lex Salica (1906).pdf/103

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
101
LEX SALICA.


§ 9. Haec lex de militunias709 vel letas [sive][a] Romanas in medietate convenit observare.

§ 10. Si quis ancilla pecus mortuum excusserit, si pulicella[b]710 fuerit, LXIII solidos conponat similiter et[c] denarium unum[c]711.

§ 11. Si vero ancilla ipsa celararia[d] aut genicium712 domini sui tenuerit, C solidos[e] et dinarium pro ipsa conponatur.

12. De eum qui causa[f] aliena dicere praesumpserit713.

§ 1. Cui[g] nec demandata nec laevespita[h]714 fuerit et non[i] potuit vindicare, solidos XV culpabilis iudicetur. De postea ei cui causa est liceat legibus causam suam mallare.




Capitulare II.[k]
1. (De rebus in alode715 patres)[l].

§ 1.716 Si quis super alterum de rebus in alode patris inventas[m] intertiaverit, debet ille super[n] quem intertiavit[n] tres testimonia mittere quod in alode patris hoc invenisset, et altera trea testimonia, qualiter pater suus res ipsas invenisset. Si hoc facere potuerit, [po­test][o] rem intertiata vindicare. Si istum non fecerit, mittat tres iu-