Pagina:Lex Salica (1906).pdf/104

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
102
LEX SALICA.

rare quod in alodis patris hoc invenisset. Si hoc fecerit, se[a] de damno [causae liberat][b]. Si nec istud fecerit, ille qui eas intertiavit, suo feltroctum[c]717, sic[d] postea quod lex [inde] docet[e] apud quem eas invenit, solidos XXXV[f] culpabilis iudicetur718.

2. De chane creudo719.

§ 1. Si quis pater aut parentella[g] quando filia sua ad [marito donat][h], quantum ei in nocte illa quamlibet rem donavit720, totam extra partem incontra fratres suos vindicet. [Similiter quando filius suus ad][i] capillaturias721 facit, quicquid ei donavit[k] fuerit, extra parte hoc teniat[l], et reliquas[m] res equale ordine inter se dividant.

3. De homine ingenuo occiso[n].

§ l.722 Si quis hominem ingenuum occiderit et ille[o] qui occide­rit probatum fuerit[o], ad parentibus debeat secundum legem compo­nere. Media conpositione723 filius habere debet. [De][p] alia medietate exinde [matri][q] debet ut ad quarta de leude724 illa adveniat. Atia quarta pars parentibus propinquis debit[r], id est[s] tres de generatione patris et tres de generatione matris. Si mater viva non fuerit, media