Pagina:Lex Salica (1906).pdf/11

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

I. De mannire1.

§ 1. Si quis ad mallum2 legibus dominicis3 mannitus fuerit et non venerit[a]4, DC dinarios qui faciunt solidos XV5 culpabilis iudicetur.

§ 2. Ille vero qui alium mannit et ipse non venerit, si eum sunnis6 non tricaverit7, ei qui manebit[b] XV solidos culpabilis iudicetur.

§ 3.[c] Et ille qui alium mannit cum testibus8 ad domum9 illius ambulare debet: et si praesens non fuerit, sic aut uxorem aut quem­cumque de familia10 illius apellit, ut illi faciat notum quod ab eum mannitus est.

§ 4. Nam si in dominica ambasia[d]11 fuerit occupatus, mannire12 non potest.

§ 5. Si vero infra pago13 in sua ratione14 fuerit, sicut superius diximus, mannire potest.

II. De furtis porcorum.

§ 1. Si quis porcellum lactantem15 furaverit[e] et ei fuerit adprobatum16, CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

Add. 1.[f] Si quis vero in tertia chranne17 furaverit, solidos XV culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura18.

Add. 2.[f] Si quis vero porcellum de sute19 furaverit et[g] clavem habuerit20, solidos XLV culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis porcellum[h] furaverit qui sine matrem possit vivere et ei fuerit adprobatum, XL din. qui faciunt solidum I culpabilis iudicetur.