Pagina:Lex Salica (1906).pdf/111

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
109
LEX SALICA.


§ 2. Si quis vero de furca iam mortuo sine consilio iudicis aut voluntate ipsius cuius causa est tulerit, pro culpa qua suspensus est quicquid exinde lex Salica[a] docuerit768, ille qui eum tollere prae­sumpserit culpabilis iudicetur. Secundum[b] legem Salicam hoc convenit observari[b]769.




Capitulare III.[c]
1. [De agsoniis][d]770.

§ 1.[e] Ut cuicumque domus arserit et res[f] quas liberaverit ubi reponat non habet771, similiter si eum infirmitas detenuerit, aut certe de proximis aliquem[g] mortuo in domo sua habet, vel in dominica ambassia fuerit detricatus, per ista sunnis se homo, si probatione[h] de­derit772, excusare se [potuit][i].

2. [De eo qui lapidem super domum alienum iactaverit][k].

§ 1. Si quis [super ingenuum][l], dum in domum suam resedit, alius ingenuus [quilibet homo de supra tecto, voluntate sua nec casu],[m] lapede miserit[n] et ei fuerit adprobatum, pro illius contumelia773 aut aliorum ingenuorum, si cum[o] ipso alii fuerint, per unaqueque persona