Pagina:Lex Salica (1906).pdf/112

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
110
LEX SALICA.

XV solidos culpabilis iudicetur. Si vero letus774 fuerit qui hoc facere praesumpserit, solidos [VII][a] culpabilis iudicetur.

3. [De eo qui alterum in periculo inpigserit775 et vivus evaserit][b].

§ 1.776 Si quis ingenuus alio[c] hominem in poteum iactaverit aut in vopida[d] et ibi eum ad interficiendum miserit, si ibidem inven­tus fuerit ita ut evadere uon possit, qui ipsum scelus admisisse et fu­erit adprobatum, solidos CC culpabilis iudicetur.




Capitulare IV.[e]

[Pactus777 pro tenore pacis domnorum Childeberti et Chlotarii778 regum Francorum][f].

[Decretio Childeberti regis][g].

§ 1.[h] [Et quia][i] [malorum][k]779 insania [convaluerit][l], malis[m] per[n] [inmanitatem scelerum][o] digna reddantur. Id ergo decretum est[p], ut apud quemcumque post[q] interdictum latrociniis[r] conprobatur, vitae incurrat periculum.