Pagina:Lex Salica (1906).pdf/119

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
117
LEX SALICA.

ita ut continuo capitalem ei qui[a] perdiderat reformare festi­net et latronem perquirat. Quem si in[b] truste [invenerit][c], medie­tate sibi vindicet vel dilatura823, si fuerit, de facultate latronis ei qui damno pertulerit sartiatur. Nam qui [per se][d] latronem coeperit[e], integra sibi conpositione simul et solutione vel quicquid de dispendii fuit, [revocavit][f]; fretus824 tamen iudici[g] in cuius provintia latro es requiratur[h].

§ 17.825 Si quis ad vestigio[i] vel latrones persequendo admoni­tus penitus[k] venire noluerit[l], solidos V[m] [a][n] iudice condemnetur.

§ 18. Et quia[o] in dei nomen [nos][p] pro pacis tenore[q] consti­tuimus, in perpetuo volumus custodire, hoc statuentes, ut si quis ex iudicibus hunc decretum violare praesumpserit, vitae[r] periculum se subiacere cognoscet[s].