Pagina:Lex Salica (1906).pdf/12

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
10
LEX SALICA.


§ 3.[a] Si quis scroba21 in asso[b] subaterit[c]22 et ei fuerit adprobatum, CCLXXX din. qui faciunt sol. VII culpabilis iudicetur.

Add. 3.[d] Si quis scropham cum porcellis23 furaverit, DCC den. qui faciunt sol. XVII et semissem culpabilis iudicetur.

§ 4.[e] Si quis porcum anniculum furaverit et ei fuerit adprobatum, CXX din. qui faciunt sol. III[f] culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

§ 5.[g] Si quis porcum bimum furaverit, DC din., qui faciunt sol. XV culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

§ 6.[h] Quo numero usque ad duos porcos simili conditione convenit observare.

§ 7.[i] Si vero III aut amplius imbulaverit[k]24, MCCCC din. qui faciunt sol. XXXV culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

§ 8.[l] Si quis porcello[m] de inter porcos[n] furaverit, DC din. qui faciunt sol. XV culpabilis iudicetur.

§ 9. Si[o] quis porcello tertusu25 imbulaverit usque ad anniculum, CXX din. qui faciunt sol. III[p] culpabilis iudicetur.

§ 10.[q] Post anniculatum vero DC din. qui faciunt sol. XV cul­pabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

§ 11. Si quis verrem26 aut scrobam ducariam27 furaverit, DCC din. qui faciunt sol. XVII et dimidium culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

§ 12. Si quis maiale28 votivo29 furaverit et[r] hoc testibus quod votivus fuit potuerit adprobare, DCC din. qui faciunt sol. XVII et dimidium culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.