Pagina:Lex Salica (1906).pdf/120

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
118
LEX SALICA.


Capitulare V.[a]
Edictus domni Chilperici regis[b].

§ 1. Petractantes in dei nomine cum viris magnificentissimis obtimatibus vel antrustionibus826 et omni populo nostro convenit,827 quia fluvium Caronna hereditas non transiebat,828 ubi et ubi in regione nostra hereditas detur, sicut et reliqua loca ut et Turrovaninsis829 hereditatem dare debent et accipere.

§ 2. Similiter convenit ut rebus830 concederemus omnibus leodibus831 nostris, ut per modicam rem scandalum non generetur in regione nostra.

§ 3.832 Simili modo placuit atque convenit, ut [quicumque][c] vicinos habens aut filios aut filias post obitum suum superstitutus fuerit, quamdiu filii advixerint, terra habeant sicut et lex Salica habet. Et si subito filii defuncti fuerint, filia simili modo accipiat terras ipsas sicut et filii si vivi fuissent aut habuissent. Et si moritur frater, al­ter superstitutus fuerit, frater terras accipiat, non vicini. Et subito frater moriens frater non derelinquerit superstitem, tunc soror ad terra ipsa accedat possidenda. Det illi vero et convenit singula de terras istas qui si adveniunt, ut leodis qui patri nostro fuerunt consuaetudinem quam habuerunt de hac re intra se debeant (conservare).[d]

§ 4.833 Idemque convenit, ut quicumque uxorem acceperit et infantes inter se non habuerint, vir uxorem suam superstitem mortuus fuerit, tunc mulier illa dimidiam dotem accipiat et dimidiam [paren­tis][e] defuncti marito ad se recolligant; et [si mulier][f] sub tali [condictione][g] mortua fuerit, media maritus simili modo ad se revocet et mediaetatem parentibus ipsius mulieris ad se recollegant.