§ 5. [Quale][a] condictione placuit atque convenit, ut si servus hominem ingenuum occiderit, tunc dominus servi cum VI iuramento, quod pura sit conscientia sua nec suum consilium factum sit nec voluntatem eius et servum ipsum det ad vindictam834. Et si servum dare non potuerit, in ipso iuramento fide data donet (quod)[b] nec ibi sit ubi eum sensit nec scit nec eum adtingere possit: [indulgat][c] servum hoc est [det][d] licentia parentibus coram parentes qui occisus est; et de ipso quod voluerint faciant, et ille sit exolutus.
§ 6. Similiter convenit ut quicumque [admallatus][e] fuerit et in veritate testimonia835 non habuerit unde se aeducat et necesse est [ut][f] initium836 fidem faciant837 et non habuerit simili modo qui pro eum fidem faciat; et ipse in sinestra manu fistucam838 teneat et dextera manu auferat839.
§ 7. Quale convenit modo, ut si servum [sors][g]840 nunciata fuerit de furtum, tunc dominus servi inter X841 noctes mittat servum ad sortem. Si ibi illum in illas X noctes non miserit in presente, tunc in XL et duas noctes eum mittat et [tum][h] ibi servus ad sortem venire debet et illi [cui][i] furtum pertulit ius sit cum sex videre842. Et si ad XL et duas noctis non venerit nec sunnia843 adnuntiaverit, tunc servus culpabilis iudicetur, et causa super domino magis non ascendat844 nisi quantum de servo lex est: aut ipsi servus [cedatur][k] aut dominus pro servo conponat, hoc est solidos XII et capitale et delatura. Et si in XL et duas noctes legibus sunnia nuntiaverit, in octuaginta et quatuor noctis postea placitum845 intendatur. Et si ibi se non eduxerit846, sicut supra scriptum est culpabilis iudicetur. Nam (si)[l] ad XL et II noctes sunnia adnuntiaverit, [iectus][m]847 XV so-