Pagina:Lex Salica (1906).pdf/130

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
128
LEX SALICA.


9. De XLVII934 capitulo,

de eo qui villam alterius occupaverit. De hoc capitulo iudicaverunt, ut nullus villam aut res alterius migrandi gratia per annos tenere vel possidere possit; sed in quacumque die invasor illarum rerum interpellatus fuerit, aut easdem res querenti reddat aut eas si potest iuxta legem se defendendo sibi vindicet.

10. De affatomie935 dixerunt quod traditio fuisset.

De hoc capitulo iudicatum est, ut sicut per longam consuetudinem antecessores eorum facientes habuerunt, ita et omnes qui lege Salica vivunt, inantea habeant et faciant.

11.

Et hoc iudicaverunt, ut si servus cartam ingenuitatis adtulerit, si servus eiusdem carte auctorem legitimum habere non potuerit, domino936 servi ipsam cartam falsare liceat.

12.

Et hoc iudicaverunt, ut omnis qui alteri aliquid querit licentiam habeat prius sua testimonia producere contra eum. Et si ille cui queritur dixerit, quod legibus teneat ea que tenet et talia sunt testimonia que hoc veraciter adfirmare possit, iudicaverunt, ut huius rei veritas secundum capitula[a] domni imperatoris, que prius pro lege tenenda constituit, rei veritas conprobetur.