Pagina:Lex Salica (1906).pdf/136

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
134
LEX SALICA.


multum autem tempus pertractavit quid addere debirit: ita a LXXVIII usque ad LXXXIII perinvenit quod ibidim digne inposuisse nuscuntur et sic fratri suo Clotario hec scripta transmisit. Post hec vero Clotarius, cum hos titulus a germano suo seniore gratenter excepit, sic postia cum rignum suum pertractavit, ut quid addere debirit ibidim, quid amplius dibiat construhere, ab LXXXIX titolus usque ad LXIII statuit permanere et si postea fratre suo rescripta direxit et ita inter eis convenit, ut sta omnia sicut anteriore constructa starent.




Epilogus II.[a]

Explicit leges Salicae liber III, quem vero rex Francorum statuit et postea una cum Francis pertractavit ut et a [LXIII][b] titulos aliquid amplius adhesit[c] sic, ut a primo usque ad LXXVIII[d] perduxerit. Deinde vero Childebertus post multum tempus tractavit, ut quid advenire potuerit, quod ibi cum suis Francis addere deberet[e]: a septuagesimo octavo[f] usque octuagissimo quarto[g] perinvenit, quod ibi digne inposuisse cognuscetur. Iterum cum hos titulus Chlotarius a germano suo seniorem suum[h] gradenter[i] excipit, sic et ipse similiter cum regnum suum perinvenit, ut ab octuagissimum quartum[k] adderet et ita perfectum perduxit et inde quod ipse invenit fratrem suum rescripta direxit. Sic[l] inter eis convenit ut ista omnia quae constituerunt starent[l]. Explicit.