Pagina:Lex Salica (1906).pdf/14

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
12
LEX SALICA.


§ 5.[a] Si vero taurus ipse de tres villas communis vaccas tenuerit, hoc est trespillius40, qui eum furaverit in triplum XLV[b] sol. culpa­bilis iudicetur.

Add. 4.[c] Si quis taurum regis furaverit, den. MMMDC qui faciunt sol. XC41 culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

§ 6. Si quis XII animalia furaverit et nec unus exinde remaneat[d]42 Malb. sunista43, excepto capitale et dilatura, MMD din. qui faciunt sol. LXIII[e] culpabilis iudicetur[f].

Add. 5.[g] Si vero super ipsas XII animalia remanserint aliqui, sol. XXXV culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura[h].

§ 7.[i] Si vero amplius usque ad XXV animalia furaverit, et si adhuc aliqui remaneant, excepto capitale et dilatura, MMD din. qui faciunt sol. LXIII culpabilis iudicetur.

IV. De furtis ovium.

§ 1. Si quis agnum lactantem[k] furaverit et ei fuerit adprobatum, VII din.[l], qui faciunt medio trianti, culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis anniculum vel bimum berbicem44 furaverit[m], excepto capitale et dilatura, CXX din. qui faciunt sol. III45 culpabilis iudicetur.

§ 3.[n] Certe si tres[o][p] furaverit, MCCCC din. qui faciunt sol. XXXV culpabilis iudicetur. Qui[q] numerus46 usque ad XL47 berbices convenit observare.