Pagina:Lex Salica (1906).pdf/15

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
13
LEX SALICA.


§ 4. Si vero XL aut amplius[a] furaverit, Malb. sunnista48, MMD din. qui faciunt sol. LXIII[b] culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

V. De furtis caprarum.

§ 1. Si quis tres capras[c]49 furaverit et ei fuerit adprobatum, CXX din. qui faciunt sol. III culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

§ 2. Si[d] super tres imbulaverit, excepto capitale et dilatura, DC din. qui faciunt sol. XV culpabilis iudicetur.

Add. 1.[e] Si quis buccum51 furaverit, DC din. qui faciunt sol. XV culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

VI. De furtis canum52.

§ 1. Si quis sigusium[f]53 canem magistrum[g]54 imbulaverit aut occiderit, DC din.[h] qui faciunt sol. XV culpabilis iudicetur.

Add. 1.[i] Si quis canem[k] acutarium55 furaverit, DC din. qui faciunt sol. XV culpabilis iudicetur, excepto[l] capitale et dilatura.

Add. 2.[m] Si quis[n] canem qui legamine novit58 post solis hoccasum59 occiderit, sicut superius diximus intemamus.

§ 2. Si quis pastoricalem canem60 furaverit aut[o] occiderit[p], excepto capitale et delatura, CXX din. qui faciunt sol. III culpabilis iudicetur.