Pagina:Lex Salica (1906).pdf/16

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
14
LEX SALICA.


VII. De furtis avium.

§ 1. Si quis acceptrem61 de arborem62 furaverit et ei fuerit adprobatum, excepto capitale et dilatura, CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis acceptrem de pertega63 furaverit, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 3. Si quis acceptrem de intro clavem64 furaverit et ei fuerit adprobatum, MDCCC[a] dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

Add. 1.[b] Si quis spervarium65 furaverit, denarii CXX qui fa­ciunt solidos III culpabilis iudicetur, excepto capitale et delatura.

Add. 2.[b] Si quis gallum furaverit, denarii CXX qui faciunt so­lidos III culpabilis iudicetur, excepto capitale et delatura.

Add. 3.[b] Si quis galinam furaverit, CXX denarii qui faciunt so­lidos III culpabilis iudicetur, excepto capitale et delatura.

Add. 4.[b] Si quis grugem66 aut ciceno67 domesticus furaverit, denarii CXX qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

§ 4. Si quis ansare68 furaverit[c] et ei fuerit adprobatum, CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

Add. 5.[d] Si quis turture70 de rete[e] aliena furaverit, solidos III culpabilis iudicetur.

Add. 6.[f] Si quis aucellum72 de trappa furaverit, solidos III[g] culpabilis iudicetur.

Add. 7.[h] Si quis pomarium[i]74 domesticum[k] de intus curte aut de latus curte[l]76 capulaverit77 aut involaverit, solidos III culpabilis iudicetur.