Pagina:Lex Salica (1906).pdf/17

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
15
LEX SALICA.


Add. 8.[a] Si in orto78 fuerit et ipsum aut capulaverit[b] aut involaverit, denarii DC qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 9.[c] Hanc quoque legem et de vitibus observari iussimus.

Add. 10.[a] Si quis cultellum79 furaverit, denarii DC qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 11.[d] Si quis in silva alterius80 materiamen81 furatus fuerit aut incenderit vel concapulaverit, aut ligna alterius furaverit, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur, excepto capi­tale et delatura.

VIII. De furtis apium82.

§ 1. Si quis unam apem[e] de intro clavem83 furaverit et hic si probaverit[f], MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis unum vasum[g] ubi amplius non fuerit84 qui eam furaverit, legem superius compraehensam convenit observare.

Add. 1.[h] Si quis unam vas cum apibus inter alia vasa sub tecto et sub clave furaverit, causam surperius conprehensam convenit obser­vare, excepto capitale et dilatura.

Add. 2.[h] Si vero unum vas cum apibus foris tecto ubi amplius non fuerit furaverit, causam superius conprehensam componat, excepto capitale et dilatura.

§ 3. Si[i] amplius usque ad sex foris tinctum[k] furaverit, ut aliquid exinde remaneant, DC denarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudi­cetur, excepto capitale et dilatura.

§ 4. Si vero septem aut amplius furaverit et si adhuc aliquid exinde remaneant[l], MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpa­bilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.