Pagina:Lex Salica (1906).pdf/18

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
16
LEX SALICA.


Add. 3.[a] Si autem septem aut amplius furaverit ita ut nulla remaneant, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

IX. De damnum85 in messe86 vel qualibet clausura87 inlatum.

§ 1.[b] Si quis animalia aut caballus vel quolibet pecus in messe sua88 invenerit, penitus eum vastare[c]89 non debet. Quod si fecerit et hoc confessus90 fuerit, capitale in locum restituat, ipse[d] vero de­bilem[e] ad se recipiat. Si vero confessus non fuerit[f] et ei fuerit adprobatum, excepto capitale et dilatura, DC dinarios qui faciunt so­lidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 1.[g] Si quis animalem[h] aut iumentum in furto[i] puncxerit91, denarios DC qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur, excepto capitale et delatura.

§ 2. Si quis in messe sua pecora aliena invenerit qui pastorem suum non habent et eas inclauserit92 et nulli paenitus innotescerit93, et aliqua ex ipsis[k] pecoribus perierit, Malb. texaca, capitale in locum restituat, et super MCCCC dinarios qui faciunt solidos XXXV culpa­bilis iudicetur.

§ 3.[l] Si quis animale aut qualibet pecus per sua negligentia nocuerit94 et hoc[m] confessus fuerit, capitale in locum restituat, ille vero debilem[n] ad se recoligat. Si vero negaverit et ei fuerit adpro­batum, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.