Pagina:Lex Salica (1906).pdf/21

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
19
LEX SALICA.


Add. 5[a]. Si quis puerum aut puellam de ministerium[b] furaverit, XXXV solidos in capite[c] restituat, et insuper MCCCC denarios[d] qui faciunt solidos XXXV culpabilis iudicetur.

XI. De furtis ingenuorum vel efracturis.

§ 1. Si quis ingenuus de[e] foris casa121 quod valit duos dinarios122 furaverit, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 2. Si vero foris casa furaverit quod valent XL dinarios et ei fuerit adprobatum, praeter capitale et dilaturam MCCCC dinarios[f] qui faciunt solidos XXXV culpabilis iudicetur.

§ 3[g]. Si ingenuus homo efractura[h] fecerit123 quod valit II di­narios et ei fuerit adprobatum, solidos XV[i] culpabilis iudicetur.

§ 4[k]. Si vero supra V dinarios[l]124 quod valet furaverit et ei fuerit adprobatum, excepto capitale et dilatura MCCCC dinarios[m] qui faciunt solidos XXXV culpabilis iudicetur.

§ 5. Si vero clavem effrigerit125 aut adulteraverit[n]126, sic[o] in domo ingressus fuerit aut[p] exinde furtum tulerit127, excepto ca­pitale et dilatura MDCCC[q] dinarios qui faciunt solidos XLV culpa­bilis iudicetur.

§ 6. Si vero nihil tulerit aut[r] fugiens evaserit[s], MCC dina­rios[t] qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.