Pagina:Lex Salica (1906).pdf/22

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
20
LEX SALICA.


XII128. De furtis servorum vel efracturis.

§ 1. Si servus foris casa129 quod valit II dinarios130 furaverit[a], excapto capitale et dilatura, CXX flagellus extentus132 accipiat.

§ 2. Si vero quod valit XL dinarios furaverit aut castretur aut sex solidos133 reddat. Dominus vero servi qui furtum fecit capitale et dilatura requirenti restituat.

XIII. De rapto ingenuorum[b]134.

§ 1. Si tres homines135 ingenuam puellam[c] rapuerint, tricinus solidus cogantur exsolvere.

§ 2. Illi qui super tres fuerint, quinos solidos solvant[d].

§ 3. Qui cum sagittas fuerint136, ternos solidos culpabilis iudicentur.

§ 4. Raptores[e] vero MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII[f] exigantur[g].

§ 5[h]. Si vero puella ipsa de intro clave aut screuna137 rapuerint, praecium et causa superius compraehensa culpabiles iudicentur.

§ 6. Si vero puella qui[i] trahitur in verbum regis138 fuerit, fritus[k]139 exinde MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII[l] est.

§ 7. Si vero puer regi140 vel litus141 ingenuam feminam[m] traxe­rit de vita culpabilis esse debet[n]142.

§ 8. Si vero ingenuam puellam[o][p] de illis suam voluntatem ser­vum[q] secuta fuerit, ingenuitatem suam perdat143.