Pagina:Lex Salica (1906).pdf/23

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
21
LEX SALICA.


§ 9[a]. Ingenuus si ancilla aliena[b] prisserit[c] similiter paciatur[d]144.

Add. 1[e]. Si quis litam alienam ad coniugium sociaverit, Malb. anfamia, MCC denarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

Add. 2[e]145. Si quis sororis[f] aut fratris filiam aut certe ulte­rius[g] gradus consobrinae[h] aut certe fratris uxorem aut avunculi[i] sceleratis nuptiis sibi iuncxerit, hanc poenam subiaceant ut de tale consortio separentur. Atque etiam si filios[k] habuerint non habeantur legitimi heredes sed infamiae sunt[l] nativitate146.

§ 10. Si quis sponsam alienam147 tulerit et eam sibi in coniugio copulaverit, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII[m] culpabilis iudi­cetur.

Add. 3[n]. In contra sponsum vero cuius sponsa est, solidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 4[o]. Si quis puella sponsata dructe ducente[p][q]148 in via adsallierit et cum ipsa violenter moecatus fuerit, denarii VIIIM qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

Add. 5[r]. Si quis ingenuam foeminam aut puellam contubernio facto seu in itinere aut quolibet loco adsalierit et vim illi inferre prae­sumpserit tam unus quam plurimi qui in ipsa violentia fuerint admixti CC solidos unusquisque ipsorum culpabilis iudicetur. Et si adhuc de illo contubernio remanserint, qui scelus istud non admisisse noscuntur et tamen ibidem fuerint, si plures aut minori numero quam tres fue­rint, eorum quilibet pro ipsis XLV solidos culpabilis iudicetur.