Pagina:Lex Salica (1906).pdf/24

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
22
LEX SALICA.


XIV. De supervenientibus vel expoliatis[a].

§ 1. Si quis hominem ingenuum in superventum expoliaverit149, cui fuerit adprobatum, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII[b] culpa­bilis iudicetur.

§ 2150[c]. Si vero Romanus barbarum Salico[d] expoliaverit, legem superiorem conpraehensa convenit observare.

§ 3. Si vero Francus Romano expoliaverit, solidos XXXV[e]154 culpabilis iudicetur.

§ 4. Si quis hominem[f] qui[g] migrare[h]156 voluerit et de rege habuerit praeceptum157 et abbundivit158 in malum publico159 et ali­quis contra ordinationem regis testare[i]160 praesumpserit, VIIIM di­narios qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

§ 5[k]. Si quis hominem migrante adsalierit, quanti[l] in contu­bernio161 vel superventum[m], Malb. texaga162 hoc est, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII[n][o] culpabilis iudicetur.