Pagina:Lex Salica (1906).pdf/25

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
23
LEX SALICA.


§ 6[a]163. Si quis villa aliena adsalierit, quanti[b] in eo contubernio probantur sol. LXIII[c] culpabilis iudicetur.

Add. 1[d]. Si quis villam alienam adsalierit et ibidem ostia fre­gerit canes occiderit vel homines plagaverit164 aut in carro165 aliquid exinde duxerit, denarios VIIIM qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur[e].

Add. 2[f]. Quicquid ibidem preserit[g] in loco restituat. Quanti in eo contubernio vel supervenientes fuisse probantur, solidos LXIII[h] cul­pabilis iudicetur.

Add. 3[i]. Si quis homine[k] dormientem166 in furtum[l] expoliaverit et ei fuerit adprobatum, dinarius IVM, faciunt solidos C culpabilis iudicitur.

Add. 4[m]. Si quis hominem mortuum[n]167, antequam in terra mittatur, expoliaverit, cui fuerit adprobatum169 dinarius IVM, faciunt solidos C culpabilis iudicitur.

Add. 5170[o][p]. Si quis hominem[q] exfudierit et[r] expoliaverit, dina­rius VIIIM[s], faciunt solidos CC, cui fuerit adprobatum, culpabilis iudicetur[t].