Pagina:Lex Salica (1906).pdf/27

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
25
LEX SALICA.

intus arserit, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII[a] culpabilis iudicetur[b].

Add. 1[c]180. Secundum legem Salicam hoc convenit observare, ut quicunque domum alienam arserit et is res quas liberaverit non habuerit ubi reponat181, si in mallum vocatus fuerit et is qui vocatus est non venit, si eum aut infirmitas aut ambascia Dominica detinuerit vel forte aliquem de proximis mortuum intra domum suam habuerit, per istas Sunnis182 se poterit homo excusare, aliae de vita componat aut183 CC solidos culpabilis iudicetur.

§ 2[d]. Si quis casa184 cletem185 salina186 incenderit et ei fuerit adprobatum, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur.

§ 3[e]. Si quis spicario187 aut machalum188 cum annona incen­derit MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII[f] culpabilis iudicetur.

§ 4[g]. Si quis sutem189 cum porcis aut scuria190 cum anima­libus[h] incenderit, et ei fuerit adprobatum, excapto capitale et dilatura MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII[i] culpabilis iudicetur.

Add. 2[k]. Et si aliquid non remanserit ibidem, VIII M denarios qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur excepto capitale et dilatura.

Add. 3[l]191. Si Romanus hoc Romanum admiserit, et certa probacio non fuerit, per XX se iuratores exsolbat medius tamen electus; se iuratoris invenire non potuerit, tunc ad inium ambulit, dinarius MCC faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 5. Si quis sepem aut concidem192 alienum incenderit[m], CC dinarios[n] qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.