Pagina:Lex Salica (1906).pdf/28

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
26
LEX SALICA.


XVII. De vulneribus.

§ 1[a]. Si quis alterum voluerit occidere194 et colpus195 falierit[b], cui fuerit adprobatum, Malb. uito ido efa[c]196 hoc est, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII[d] culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis alterum de sagitta toxigata percutere voluerit et praetersclupaverit197 et ei fuerit adprobatum[e], MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII[f] culpabilis iudicetur.

§ 3[g]. Si quis alterum in caput plagaverit ut cerebrum apareat, et exinde tria199 ossa200 quae super ipso cerebro iacent exierint, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 4201. Si vero inter costas fuerit aut in ventrem ita ut vulnus appareat et[h] usque ad intranea perveniat[i]202, MCC dinarios[k] qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur, praeter medicatura soli­dos V[l]203.

Add. 1[m]. Si vero plaga ipsa semper currit et ad sanitatem non pervenerit, solidos LXII et semissem culpabilis iudicetur[n] et in me­dicaturas solidos IX[o].