Pagina:Lex Salica (1906).pdf/29

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
27
LEX SALICA.


§ 5[a]. Si quis hominem[b] plagaverit ita ut sanguis in terra cadat et ei fuerit adprobatum, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 6204. Si quis ingenuus[c] ingenuum de fuste percusserit ut sanguis non[d] exeat[e], usque[f]205 tres colpus[g] semper per unum quisquo iecto CXX dinarios qui faciunt solidos III[h] culpabilis iudicetur.

§ 7. Si vero sanguis exierit, tale culpa conponat quantum si eum de ferro[i] vulneraverit[k]206.

§ 8[l]. Si quis de clauso pugno[m] alio[n] percusserit, CCCLX di­narios qui faciunt solidos IX culpabilis iudicetur, ita ut per singulos iectos ternos solidos reddat.

§ 9[o]. Si quis alterum in[p] via[q] expoliare temptaverit et ei per fuga evasserit, cui fuerit adprobandum, MMD dinarios[r] qui faciunt solidos LXIII[s]207 culpabilis iudicetur.

Add. 2[t]. Si[u] vero eum raubaverit208, solidos XXX209.