Pagina:Lex Salica (1906).pdf/32

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
30
LEX SALICA.


XXII. De furtis in molino229 commissis.

§ 1. Si quis ingenuus homo in molino anona aliena furaverit et ei fuerit adprobatum, ipso[a] molinario DC dinarios qui faciunt solidos XV solvat. Ei vero cuius anona est alius XV solvatur.

Add. 1[b]. Si ferramento230 ibidem[c] furaverit, solidos XLV cul­pabilis iudicetur.

Add. 2[d]. Si quis sclusam231 de farinario[e] ruperit, solidos XV[f] culpabilis iudicetur.

XXIII. De caballo extra consilium[g] domini sui232 ascensu[h].

§ 1. Si quis caballum alienum extra consilium[i] domini sui[k] caballicaverit, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX[l] culpabilis iudicetur.

XXIV. De homicidio parvolorum[m].

§ 1. Si quis puerum infra X[n] annos usque ad decimum ple­num[o]234 occiderit, cui fuerit adprobatum, XXIV M dinarios qui faciunt solidos DC236 culpabilis iudicetur.