Pagina:Lex Salica (1906).pdf/33

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
31
LEX SALICA.


§ 2[a]. Si quis puerum crinitum occiderit solidos DC culpabilis iudicetur.

Add. 1[b]. Si quis femena ingenuam interfecerit et ei fuerit adprobatum, denarius XXIV M faciunt solidos DC237 culpabilis iudi­cetur.

§ 3. Si quis femina ingenua et gravida trabaterit238, si moritur, XXVIII M[c] dinarios qui faciunt solidos DCC239 culpabilis iudicetur.

§ 4. Si vero infantem in utero matris suae occiderit[d] ante[e] quod nomen habeat[f]240, cui fuerit adprobatum, IV M dinarios qui faciunt solidos C culpabilis iudicetur.

Add. 2[g]241. Si quis verum puerum crinitum[h] ingenuum tun­dere praesumpserit extra voluntatem parentum[i]242, cui fuerit adpro­batum, dinarios MDCCC[k] faciunt solidos XLV culpabilis iudicitur.

Add. 3[l]. Si quis ingenuam puellam extra consilium parentum tundere praesumpserit, cui fuerit adprobatum, denarius MDCCC[m] faciunt solidos XLV culpabilis iudicitur.

§ 5. Si vero puer[n] infra XII annos aliqua culpa committat, fretus243 ei nullatenus requiratur.

Add. 4[o]. Si quis puellam ingenuam[p] occiderit, solidos CCC[q] culpabilis iudicetur.

§ 6. Si quis femina ingenua postquam coeperit habere infantes[r]245 occiderit, XXIV M dinarios qui faciunt solidos DC culpabilis iudicetur.