Pagina:Lex Salica (1906).pdf/34

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
32
LEX SALICA.


§ 7[a]. Post quod infantes non potuit habere qui eam occiderit, VIII M dinarios qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

XXV. De adulteriis246 ancillarum.

§ 1[b]. Si quis cum ingenua puella per virtutem[c]247 mechatus fuerit, solidos LXIII[d] culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quiscumque[e] ingenua puella spontanea voluntate[f]248 ambis convenientibus[g] mechati fuerint, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

§ 3. Si quis ingenuus[h] cum ancilla aliena250 mechatus fuerit et ei fuerit adprobatum, domino ancillae[i] DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 4[k]. Si quis vero cum rege[l] ancilla mechatus fuerit, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX251 culpabilis iudicetur.

§ 5[m]252. Si vero ingenuus[n] ancilla aliena publice se iunxerit ipse cum ea in servitute permaneat.

§ 6[o]. Similiter et ingenua si servo alieno in coniugio acceperit in servicio permaneat.