Pagina:Lex Salica (1906).pdf/36

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
34
LEX SALICA.


§ 2. Si quis servo alieno per denario[a] ante regem[b] dimiserit, cui fuerit adprobatum, precium servi domino et insuper[c] solidos XXXV[d] culpabilis iudicetur.

XXVII. De furtis diversis.

§ 1. Si quis tintinno261 de porcina aliena[e] furaverit, cui fuerit adprobatum, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur, excapto capitale et dilatura.

§ 2. Si vero de pecoribus[f] involaverit CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

Add. 1[g]. Si quis schillam262 de caballo furaverit, DC denarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 3. Si quis pedica263 ad caballo imbulaverit264 et ei fuerit ad­probatum, excepto capitale et dilatura, CXX dinarios qui faciunt soli­dos III culpabilis iudicetur.

§ 4[h]. Si vero caballi ipsi perierint, ipso in capite[i] restituat.

§ 5[k]. Si quis in messe265 aliena266 pecus suum in furtum mise­rit267 et ipse inventus fuerit, DC dinarios qui faciunt solidos XV cul­pabilis iudicetur.

Add. 2[l]. Si quis messe aliena in furtum[m] meterit[n]268 et in­ventus fuerit, dinarios DC faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.