Pagina:Lex Salica (1906).pdf/37

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
35
LEX SALICA.


§ 6. Si quis[a] in orto alieno in furtum ingressus fuerit[b]269, excapto capitale et dilatura, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudi­cetur.

Add. 3[c]. Si quis inmetus[d]271 de pomario[e] aut de perario deruperit[f]272, solidos III culpabilis iudicetur.

Add. 4[c]. Si vero in horte fuerint, DC dinarios qui faciunt so­lidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 5[c]. Si quis pomarium[g] aut perarium excervicaverit[h]273, denarii CXX qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

Add. 6[c]. Si in orto fuerint, solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 7[i]. Si quis in napina, in favaria, in pissaria vel in lenticlaria in furtum ingressus fuerit, CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

§ 8. Si quis de campo alieno lino[k] furaverit et eum in caballo aut[l] in carro274 portaverit[m], excepto capitale et dilatura DC dina­rios[n] qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 9. Si vero tantum quantum in dorsum suum ferre potuerit, CXX dinarios[o] qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

Add. 7[p]. Si quis in agrum alienum275 arborem insertum exci­derit, solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 10. Si quis prato alieno276 secaverit, opera sua[q] perdat[r].