Pagina:Lex Salica (1906).pdf/38

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
36
LEX SALICA.


§ 11. Et si fenum exinde ad domum suam[a] duxerit et discaregaverit277, excapto capitale et dilatura, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV[b] culpabilis iudicetur.

§ 12. Si vero tantum furaverit quantum in dorsum suum portare potuerit, solidos III[c] culpabilis iudicetur.

§ 13. Si quis vinea aliena in furtum vindimiaverit et inventus fuerit, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 14. Si vero vino ad domum suam exinde duxerit et[d] discarecaverit, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

§ 15[e]. De messibus vero simile condictione convenit observare.

Add. 8[f]. Si quis vero clasuram alienam deruperit278, solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 16[g]279. Si quis in silvam materium[h] alterius concapulaverit aut incenderit[i], DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudi­cetur.

§ 17[k]. Si quis materium[l] alienum ex una parte dolare[m][n]280 praesumpserit[o], CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudi­cetur.

§ 18[p]. Si quis ligna aliena[q] in silva aliena[r] furaverit solidos III[s] culpabilis iudicetur.