Pagina:Lex Salica (1906).pdf/41

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
39
LEX SALICA.

et ei fuerit adprobatum, MMD dinarios qui faciunt solidos LXII[a] cul­pabilis iudicetur.

§ 3. Si[b] vero per tertio hominem elocatio ipsa transmissa fuerit et ipse ingenuus, hac si dans, accipiens et portans, solidos LXIII sin­guli eorum culpabiles iudicentur.

XXIX. De debilitatibus298.

§ 1[c]. Si quis alterum manum vel pedem debilitaverit aut ocu­lum[d] vel nasum amputaverit[e], IV M dinarios qui faciunt solidos C culpabilis iudicetur.

§ 2[f]. Si cui vero manus[g] ipsa mancata299 ibi pendiderit, MMD dinarios[h] qui faciunt solidos LXIII[i] culpabilis iudicetur.

Add. 1[k]. Et si ipsa manus[l] perexcisa[m] fuerit, denarii MMD[n] qui faciunt solidos LXII et semissem culpabilis iudicetur.