Pagina:Lex Salica (1906).pdf/44

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
42
LEX SALICA.


§ 2. Si quis alterum concatum[a]305 clamaverit[b], CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

§ 3[c]. Si quis[d] mulierem ingenuam seu vir seu mulier alteram meretrice307 vocaverit et non potuerit adprobare, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

§ 4[e]. Si quis alterum vulpe[f] clamaverit, solidos III culpabilis iudicetur.

§ 5[g]. Si quis alterum leborem[h] solidos III[i] culpabilis iudicetur.

§ 6[k]. Si quis alteri[l] reputaverit quod scutum suum iactasset[m] et non potuerit adprobare[n], CXX denarios qui faciunt solidos III cul­pabilis iudicetur.

§ 7[o]. Si quis alterum dilatorem aut[p] falsatorem[q] clamaverit et non potuerit adprobare, DC dinarios[r] qui faciunt solidos XV cul­pabilis iudicetur.

Add. 1[s]. Si quis compari suo pittum308 excusserit, CXX dina­rios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur, aut similem illi reddat vel cum duodecim iuret quod similem illi restituisset.