Pagina:Lex Salica (1906).pdf/45

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
43
LEX SALICA.


XXXI. De via lacina[a]309.

§ 1310. Si quis baronem[b]311 ingenuum[c] de via sua ostaverit312 aut inpinxerit313, Malb. uialacina hoc est, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis mulierem ingenuam[d] de via sua ostaverit aut in­pinxerit, MDCCC dinarios[e] qui faciunt solidos XLV314 culpabilis iudicetur.

Add. 1[f]315. Si quis in via alterum adsallierit et eum raubaverit316, Malb. chereno, MCC denarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

Add. 2[g]317. Si[h] via[i] quod ad farinario vadit[k] cluserit, DC de­narios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

XXXII. De ligaminibus ingenuorum.

§ 1. Si quis hominem ingenuum318 sine causa319 ligaverit, Malb. anderebus320 hoc est, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpa­bilis iudicetur.

§ 2. Si quis vero ipsum[l] ligatum in aliqua parte321 duxerit, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

Add. 1[m]. Si vero Romanus Franco[n] sine causa ligaverit, MCC denarios[o] qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.