Pagina:Lex Salica (1906).pdf/47

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
45
LEX SALICA.


§ 3. Alio vero[a] qualibet demestico cervo[b] quique in venationem adhoc non fuit, qui eum involaverit[c] aut occiderit[d], MCCCC dinarios[e] qui faciunt solidos XXXV culpabilis iudicetur.

Add. 1[f]. Si quis[g] alium[h] cervum[i] quem[k] canes moverint vel adlassaverint[l]331, solidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 2[m]. Si quis aprum lassum[n] quem[o] canes moverunt oc­ciderit[p], DC denarii qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

XXXIV. De sepibus332 furatis.

§ 1. Si quis vero tres333 virgas unde sepis super ligatur[q] vel[r] super extringitur[s] capulaverit[t]334 aut[u] tres cambortus involaverit aut excervicaverit[v]336, DC dinarios qui faciunt solidos XV337 cul­pabilis iudicetur.

Add. 1[w]. Si quis sepem concisam338 aliena arserit, solidos XV culpabilis iudicetur.