Pagina:Lex Salica (1906).pdf/49

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
47
LEX SALICA.

supra XL dinarios353 quod valit tulisse convincitur, MCC dinarios[a] qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 3[b]. Si vero minus quam XL dinarios expolia eius valuerint[c], DC dinorios[d] qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 1[e]. Si[f] quis servum alienum batterit et ei super noctes XL opera sua tricaverit354, solidum I et triante355 I[g] culpabilis iudi­cetur.

§ 4[h]. Si quis homo ingenuus letum356 alienum[i] expoliaverit et ei fuerit adprobatum, MCCCC dinarios[k] qui faciunt solidos XXXV culpabilis iudicetur.

Add. 2[l]. Si quis servum alienum mortuum in[m] furtum expo­liaverit357 et ei super XL denarios tulerit, MCCCC dinarios[n] faciunt solidos XXXV culpabilis iudicetur.

Add. 3[o]. Si quis[p] spolia minus XL denariis valuerit, DC de­narios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 5[q]. Si servus alienus[r] aut laetus[s] hominem ingenuum oc­ciderit, ipse homicida pro medietate compositionis illius hominis occisi parentibus tradatur, et dominus servi aliam medietatem compositionis se noverit solviturum358[t].