Pagina:Lex Salica (1906).pdf/50

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
48
LEX SALICA.


§ 6[a]360. Si quis vasso[b] ad ministerium[c] aut fabrum ferra­rium vel aurifice aut[d] porcario vel vinitorem aut stratorem[d] furaverit aut occiderit, cui fuerit adprobatum, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 7[f]. Inter[g] fredo et faido361 sunt MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV excepto[h] capitale et dilatura, in summa[h] sunt simul[i] solidos LXXV.

XXXVI. De quadrupedibus, si hominem occiderunt[k]362.

§ 1. Si quis homo ex quolibet quadrupedem[l] domesticum[m] fuerit occisus et hoc per testibus fuerit adprobatus[n][o], medietatem conpositionis dominus ipsius quadrupedis cogatur exsolvere, ipse[p] vero quadrupedem pro alia medietatem requirentem[q] restituat.