Pagina:Lex Salica (1906).pdf/53

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
51
LEX SALICA.


§ 5[a]. Si quis equam[b] pregnantem380 involaverit et ei fuerit adprobatum, MCC dinarios[c] qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

Add. 3[d]. Si quis caballum aut iumentum furaverit, solidos XXXV culpabilis iudicetur, excepto capitale et delatura.

Add. 4[e]381. Si quis amissarium alienum extra[f] consilium[g] do­mini sui spadaverit, denarii DC qui faciunt solidos XV culpabilis iudi­cetur et[h] pro quisque iumento triante I componat.

Add. 5[i]. Si quis per superbiam aut per inimicitiam382 caballos aut iumenta aliena trebatterit vel debilitaverit, denarii MCC qui fa­ciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 6[k]. Si quis poledrum383 anniculum[l] furaverit, cui fuerit ad­probatum, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 7[m]. Si vero sequente poletrum384 furaverit, CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

Add. 6[n]. Si quis iumentum alienum[o] trabatterit[p], solidos XXX[q] culpabilis iudicetur.

Add. 7[r]. Si exinde mortua[s] fuerit[t], MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.