Pagina:Lex Salica (1906).pdf/54

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
52
LEX SALICA.


§ 8[a]. Si quis caballo alieno[b] excurtaverit[c]385, CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

Add. 8[d]. Si quis caballum mortuum sine permisso[e] domini sui excorticaverit, CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

XXXIX. De plagiatoribus[f]386.

§ 1. Si quis mancipia aliena solicitare voluerit[g]387 et ei fuerit adprobatum, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 1[h]. Si servus alienus fuerit plagiatus[i] et ipse[k] trans mare[l] ductus fuerit et ibidem ad[m] domino suo inventus fuerit et ad[n] quo[o] ipse[p] in patria[q] plagiatus[r] est in mallo publici[s]388 nomi­naverit389 et[t] ibidem testis390 debit collegire.

Add. 2[u]. Iterum cum servus si[v] de[w] trans mare[z] fuerit revo-