Pagina:Lex Salica (1906).pdf/58

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
56
LEX SALICA.


§ 7[a]. Si dominus servi supplicia[b] distulerit et servus praesens fuerit, continuo domino[c] illo[d] qui repetit solem collegere405 debet[e]; et[f] ad[g] eandem[h] septem[i] noctes placitum406 facere debet[k][f], ut[l] servum suum ad supplicium tradat.

§ 8[m]. Quod si ad[n] septem noctes[o] servo ipso[p] tradere distu­lerit solem ei[q] qui[r] repetit collecit[s]; et sic iterum ad alias septem noctes placitum faciat id est ad[t] XIV noctes de[u] prima admonitione conpleantur[u].

§ 9[v]. Quod si impletis XIV noctis servum suum noluerit suppliciis dare[w], omnem causam vel conpositionem dominus servi in se excipiat; non quale servus sed quasi ingenuus407 hoc admisit totam legem super se solviturum suscipiat.