Pagina:Lex Salica (1906).pdf/59

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
57
LEX SALICA.


§ 10. Quod si servus absens fuerit cui aliquid inputatur, tunc reppetens domino[a] servi secrecius408 tribus[b] testibus praesentibus[c] admonere debet ut servum suum infra VII noctis praesentare debeat[d]. Si infra septem noctis non eum praesentaverit, tunc repetens solem[e] ei eum testibus collegare debet et sic ad alias septem noctis placi­tum[f] faciat[e]. Quod si nec ad alias septem noctis[f] ipsum servum non praesentaverit[g], terciam vicem adhuc septem noctis ille spacium dare debet, id est ut totus numerus[h] XXI noctis veniant. Quod si post[i] placitum ipsum servum [noluerit][k] ligatum suppliciis praesen­tare[l] et[m] repetens[n] per singulos placitos solem colligaverit[m], tunc[o] dominus servi reppetitionem sicut[p] superius diximus[p] non quale[q] servo[r] sed quasi[s] ingenuus[t] hoc admisit, talem conpositionem[u] requi­rentem restituat.

§ 11. Si vero ancilla[v] tale crimine invenitur[w] unde servus ca­strare[z] debuerat[x], ancilla aut CCXL dinarios qui faciunt solidos VI,