Pagina:Lex Salica (1906).pdf/61

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata et bis lecta est
59
LEX SALICA.


§ 4. Si vero eam[a] in[b] aquam aut in poteum miserit aut[b] de quibuslibet[c] celaturis texerit, LXXII M dinarios qui faciunt solidos MDCCC culpabilis iudicetur. Si vero [curo alesum non][ca] percoperuerit, DC solidos iudicetur[c].

§ 5[d]. Si quis[e] vero Romano[f] homine[g] conviva[h] rege[i]423 occiderit, cui fuerit adprobatum, XII M dinarios qui faciunt solidos CCC culpabilis iudicetur.

§ 6. Si vero Romano[k] possessorem[l][m] et[n] conviva regis non fuerit[n], qui eum occiderit, IV M dinarios qui faciunt solidos C cul­pabilis iudicetur.

§ 7[o]. Si vero Romanum tributarium424 occiderit, solidos LXIII[p] culpabilis iudicetur.

§ 8425. Si vero hominem[q] in quadruvio[r][s]426 invenerit sine manus et sine pedes quem inimici sui demisserunt et eum perocciderunt[t], cui fuerit adprobatum, IV M dinarios qui faciunt solidos C427 culpabilis iudicetur.